Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt. Qui fugient nisi abyssi, nisi aquae, quae montibus Christi supereminere videbantur? Nam quamvis sanctos ejus diversis caedibus affecissent, ipsi tamen increpati voce apostolorum, derelicta superstitione, fugati sunt; et quod est maximum victoriae genus, contra sua vota senserunt. Sequitur, a voce tonitrui tui formidabunt. Praedicatio sanctorum sub hac allegoria pulcherrima relatione descripta est. Dicit enim, a voce tonitrui tui; ut non illud humanum eloquium, sed coelestis virtutis sonitum fuisse sentires. Formidaverunt utique homines passim tonitrua praedicationum, quando judicii terror edictus est, quando diabolum periturum audierunt cum sequacibus suis; et quamvis habuerint in hoc mundo licentiam, ipsi sua scelera correcta mente damnabant.