Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Adhuc in tropicis allusionibus perseverat: quoniam superbos et impios, quandiu voluit Dominus, permisit in montes crescere; atque iterum quando placuit, fecit in convallium humilitate residere. Sic et persecutoribus tempus datum est ut in altum surgerent, ac deinde inclinati Christiano populo subjacerent: docens omnia ipsius ordinatione fieri, cujus voluntati non potest obviari, sicut ipse Dominus in Evangelio Pontio Pilato dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data [ed. ,datum] esset desuper (Joan. XIX, 11). Et intende quoniam hic montes in malo positi sunt, cum superius montes significent fidelissimos viros; quod plerumque in Scripturis divinis diximus inveniri. Sequitur in locum quem fundasti eis. Illi scilicet qui campi jam facti sunt, ad locum fundatissimae descendunt Ecclesiae, et in ejus penetralibus permanebunt. Nam et ipsis quoque peccatoribus modus est positus, hec ultra permittuntur excedere, quam eis datum est licentiae suae frena laxare. Denique sic legitur: Completa sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV, 16), ut omnia sub voluntate Domini posita esse cognoscas. Hoc enim et subsequentia evidenter explanant.