Latin
Part 3, Psalm 130
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.30.6
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Mirabilis est nimis humilitas, quae culmine commendatur excelso. Nam si aliquis eremita cellulae suae vacans talia diceret, magna tamen patientiae laude fulgeret. Hoc purpuratus, hoc prophetarum dicebat eximius, ut tanto studiosius refugeret superbiam, quanto amplius honorum claritate radiabat. Sed quid a nobis exigitur, si ab illo talia pendebantur? Praesta, Domine, humilitatem regis, prophetae patientiam, quoniam in quacunque persona ista vere tua sunt praemia. Non enim hoc passim humana voluntate sumitur, sed misericordiae tuae largitate praestatur. Quae ideo maxime inter virtutes eximias honorata consurgit, quoniam eam dignatio tuae majestatis assumpsit· Denique consideremus quantum honorata sit humilitas, quae superbiae contraria, in duodecimo gradu noscitur collocata; illa enim denergit in tartarum, haec perducit ad coelum.