Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Cum prophetam omnia cantica graduum ad provectum spei celsioris evexerint, istud tamen eum omnimodis elevavit, quia incarnationis dominicae sacramenta describit. Dignum enim fuerat ut post duodenarium apostolorum numerum, tanquam caput omnium ipse tertius decimus adveniret, quem non arbitror personae propheticae posse congruere, quia gloria tanti psalmi nisi Domino Christo rationabiliter alteri non potest applicari. Nec enim ille humilis, qui hactenus clamaverat de profundis, subito se in tantam laudem potuisset erigere, ut humanum modum videretur excedere. Quapropter David ille desiderabilis, ille manu fortis hic a nobis intelligendus est, in quo et humilitas assumptae incarnationis convenit, et omnipotentia Deitatis excellit.