Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Post illam supplicationem quae Domini adventum breviter quidem, sed magno desiderio postulavit, tertiam narrationem sermo prophetalis ingreditur, ubi ea quae Filio promissa fuerant a Patre, laetus enumerat. Quid enim firmius quidve potest dici constantius, quando ille jurat per quem juratur, ille promittit qui non potest falli? Sed non isti David filio Jesse, quia dicere potuit: Juravit Dominus mihi, sicut et in hujus psalmi principiis dixit. Nam cum dicit: Juravit Dominus David, alterum significavit; illum scilicet de quo in alio psalmo jam dictum est: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. inveni David servum meum: in [in abest a mss. A., B. ,F.] oleo sancto meo unxi eum. Et paulo post: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Psal. LXXXVIII, 20, 21, 27, 28). Hoc est quod hic posuit, non frustrabitur eum. Frustrare est enim in irritum promissa deducere; quod hic merito negat posse provenire, quoniam deceptionis locus esse non potuit, ubi promissio veracissimi declaratur auctoris. Sequitur, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, Fructus ventris est Domini Salvatoris doctrina coelestis, de qua populus Christianus noscitur esse generatus. Frequenter enim diximus institutione fideli, quasi quodam ventre generari posse credentes. Hos ergo promittit Pater super Domini Christi esse sedem ponendos, quando conversi auctoris sui mandatis, docere similia comprobantur. In illius enim sede recte sedere quis dicitur, cujus et praecepta docere monstratur.