Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos: et filii eorum usque in saeculum saeculi sedebunt super sedem tuam. Explanavit quod superius dixit. Nam et hic de apostolis loquitur caeterisque fidelibus, qui Christi filii dici fidei integritate meruerunt; ipsis enim dicitur; Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). His ergo sedes Domini dabitur, qui et participes ejus regni esse meruerunt, sicut in Evangelio ipse dicit: Pater, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 21). Et ne ambigeres quibus esset dandum, illis scilicet dicit qui testamentum Domini et testimonia, omnemque doctrinam pura devotione custodiunt. Sed ne hoc praemium putares esse forsitan temporale, dicit, usque in saeculum saeculi sedebunt super sedem tuam. Cujus saeculi non erit finis, quia omne praemium ibi incommutabili aeternitate perdurat.