Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit cam in habitationem sibi. Vers. 14. Haec requies mei in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Hoc secundam litteram nullatenus vindicatur, cura sciamus Jerusalem vetustam eversiones desolationesque frequentissime pertulisse: de qua scriptum est: Sion sicut ager arabitur (Jer. XXVI, 18). Sed per hoc vocabulum Jerusalem superna declaratur, concors in populis, unita virtute charitalis, purificata per gratiam remissionis, quae divinitate ejus atque potentia aeterna speculatione perfruitur. Illa enim majestas summe bona, summe beata, summe potens, quamvis ubique lota sit, beatorum pectora possidens, habitacula sibi facit, quae suae misericordiae virtute praeelegerit. Ipsa est enim requies Domini, ipsum speciale tabernaculum in hominum religiosissimis pectoribus insidere, et sic ubique esse, ut in his dicatur immensus et incomprehensibilis habitare.