Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Memento, Domine, David et omnis munsuetudinis ejus. Usus est prophetae frequenter per humanas consuetudines Domino supplicare. Memento enim illi dicitur, qui nihil aliquando potuit oblivisci. Non enim ut ad memoriam redeat Divinitas commonetur, ante quam omne praesens esi praeteritum et futurum. David autem significatur Dominus Christus, qui per carnis semen de creaturae suae descendit origine. Sic enim avorum proavorumque nomina subsequenti aetate ponimus, ut eum majorum suorum filium fuisse declaremus. Nam Jesum Christum David dici, testis est Jeremias cum ait: Et David regem ipsorum suscitabo illis (Jer. XXX, 9); et iterum, Suscitabo illis David regem Orientem justum (Jer. XXIII, 5), etc. Item Ezechiel, Et excitabo super eos pastorem unum altum, et pascet eos servus meus David, et erit eis pastor, et ego ero illis in Deum, et David princeps in medio eorum (Ezech. XXXIV, 23). Unde constat non esse dicium de David filio Jesse, quando isti prophetae longo tempore post ipsum fuisse declarantur, et prophetia ipsorum dicere cognoscitur de futuro. Deinde potuit dicere: Memento mei; sed ut alterum significaret, dixit: Memento, Domine, David. Quapropter confidenter debet accipi, quod tantis testimoniis cognoscitur approbari. Nam quod sequitur, et omnis mansuetudinis ejus, immensae patientiae virtus ostenditur, de quo Isaias dicit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Hoc certe quomodo poterat de se propheta dicere, cum se meminisset Uriam Hethaeum propter uxorem ejus crudeliter occidisse (II Reg. XII, 9)? Unde et poenitentiae ipsius gloriosum exstat exemplum.