Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Juravit, de Christo Domino dicitur, cujus sacramentum est firma promissio. Nam et ipsa verbi etymologia (sicut jam dictum est) significat jure oravit, id est veraciter firmeque promisit; tunc scilicet quaudo Petro carnaliter sapienti ipse Dominus ait: Reconde gladium tuum tu locum suum, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Et iterum ne a suo proposito videretur excedere, alio loco Petro dixit: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es (Matth. XVI, 23). Sed ne minorem putes quem jurasse cognoscis, audi de ipso Patre: Juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX, 4). Et, Juravit Dominus ad Abraham (Deut. XXX, 20). Et hoc ipsum de Patre dicit inferius: Juravit Dominus David veritatem. Nam et illud quod ait. Juravit Dominus, ostendit alteram, non suam intelligi debere personam. Volum itaque Filii fuit, ut propriae incarnationis adventu reconciliaret Patri genus humanum, quod peccatis facientibus reddebatur infensum. Quod tamen volum non est a Patre divisum, omnia enim quae vult Pater, vult et Filius, vult et Spiritus sanctus: quoniam una n itura, una potestas, una cognoscitur et voluntas. Quid sit tamen istud volum, subter exponitur.