Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis. Quamvis nec illa superiora quae diximus, ad naturam deitatis ejus applicari posse videantur, hoc tamen omnimodis discrepare cognoscitur, ut illa potentia Divinitatis aut oculis suis somnum, aut palpebris dormitationem dedisse videatur. Sed haec omnia rationabiliter humanitati ejus convenire noscuntur. Dicit enim: Si dedero somnum oculis meis. Somnus iste intelligendus est requies mortis: de quo et in alio psalmo jam dictum est: Ego dormivi et soporatus sum; et surrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. III, 6), etc. Sequitur, aut palpebris meis dormitationem. Consuetudo somni potenter exprimitur. Palpebrae enim a palpitando dictae sunt, quae nisi tremula quadam remissione quieverint, somnus oculos non potest introire. Item sequitur, aut requiem temporibus meis: quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt, quando oculi crebris motibus agitati, vigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum, et postea quemadmodum ipse somnus impleatur exposuit. Revera somnus, quoniam triduana tantam pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit, sed quietem.