Latin
Part 3, Psalm 131
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum stratus [mss. A., B. ,strati] mei. In hoc versu et duobus aliis qui sequuntur, propheta referente verba intelligenda sunt Domini Christi a parte humanitatis ejus. Negat enim et tabernaculum se introire, et stratum lecti conscendere, donec illa quae Patri promisit, cognoscatur implere. Tabernaculum dicit, nisi fallor, coelestem habitationem, ubi post resurrectionem suam cum assumpta carne videntibus apostolis ascendit, quam se ante ingressurum esse non perhibet, quam Domino Patri reperiat religiosorum pectorum locum. Ideo enim addidit, domus meae, ut coelestem significaret habitationem; sicut alio loco dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, i). Sequitur, si ascendero in lectum stratus mei. More suo res coelestes per humanas consuetudines dignoscitur indicare. Lectus enim noster stratus quietem nobis confert et finem laborum: unde lectus ipsius, id est requies, consummatio intelligenda est beatissimae passionis. Nam et ipsum quod dixit, si ascendero, significat ascensionem, quando ascendit in coelos et sedit ad dexteram Patris. Tunc enim jurationis, id est promissionis ipsius vota completa sunt; quod et ipse in passione sua dixit cum aceto potatus esset: Consummatum est; et inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX, 30).