Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.1
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Iterum nobis Alleluia dicendum est, gratia quidem semper novum, sed praecedentibus expositionibus omnino notissimum. Huic psalmus subjectus est, qui simili verborum assonatione cantatur. Diversas enim res inchoat; sed in unam convenientiam vociferationis exsultat; cujus versus unifines non improbe dicimus vocitandos, sicut in centesimo decimo septimo psalmo jam diximus, ubi quatuor versus simili sententia terminantur. Quidquid enim dicitur, ad misericordiam Domini refertur, sine qua subsistere nullatenus praevalemus. Merito ergo saepius ipsa repetitur, quae omnia in nobis indulgentissimis muneribus operatur. Nam si causam tanti secreti discutias, clementia est Domini omne quod vivimus, misericordia quod valemus. Quapropter nec ab ore nostro debet, nec a corde discedere; quatenus et ipsa nos dignetur jugi tuitione servare. Hoc imitati poetae assona carminum floscula condiderunt, supernarum virtutum sonos ad mundana studia transferentes. Sed quoniam universi psalmi multifarias videntur continere virtutes, iste perfectam vitam non improbe judicabitur declarare justorum, qui mandata Domini salutariter auspicantes, in misericordia ejus jugiter perseverant. Unde animo recolamus has similitudines versuum, et in octavo, vigesimo tertio, quadragesimo primo, quadragesimo quinto, quadragesimo octavo, quinquagesimo sexto, sexagesimo sexto, centesimo secundo, centesimo tertio, centesimo sexto psalmis diversas nobis subtiliter indicasse virtutes, sicut locis eorum constat expositum. Cujus autem virtutis praesens psalmus esse noscatur, plenius in ejus conclusione dicemus.