Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per universum psalmum propheta loquitur, qui quamvis lotus velut coeleste canistrum, decoris repetitionibus quasi aureis regulis videatur intextus, unde spiritualia bona tanquam dulcia poma convivis ecclesiasticis offerantur: tamen in illis capitaneis versibus qui varie dicuntur, prima parte magnificentia Domini exponitur, et lotius orbis conditio declaratur. Secunda parte miracula referuntur, quae fecerat in AEgypto et in gente Judaeorum. Tertia descendit ad Christianos, beneficia Domini consequenter enumerans, ut per hanc repetitionem unum auctorem rerum omnium esse cognosceres.