Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Solem in potestatem diei, quoniam in saeculum misericordia ejus. Potestas est diei solis adventus, quia per eum omnis visibilis creatura declaratur. Usus est enim divinarum Scripturarum hujusmodi sermone loqui, sicut ait alibi: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Spiritualiter autem potest intelligi, quando sanctis suis solem sapientiae miseratus infundit, ut illa videant quae ad ipsius pertinere certum est jussiones.