Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Qui fecit luminaria magna solus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quamvis ad litteram luminaria coeli, astra videantur intelligi, convenit tamen ut ea paulo altius inquiramus. Magna luminaria forte significat angelos, potestates, thronos, dominationes, qui pietate sanctissima coelesti lumine radiantur. Dicendo enim magna, omnibus videntur anteposita quae corporaliter lucent.