Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Confitemini Domino dominorum, quoniam in saeculum misericordia ejus. Superiori sententiae similis est et ista locutio. Sic enim dicitur Dominus dominorum, quemadmodum et Deus deorum. Nam et dominos sanctos dicimus angelos; sed Dominus dominorum ille solus est cui cuncta deserviunt. Ipse etiam Sanctus sanctorum, ipse Rex regum, et omnium potestatum ineffabiliter culmen excelsum. Quis enim dubitet supra omnia esse, qui et creare omnia, et universa praevalet continere?