Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Qui fecit mirabilia magna solus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Sicut in illis tribus versibus supra positum est, confitemini, ita et per hos omnes versus qui variantur usque ad finem, confitemini subaudiendum est. Quae figura dicitur «πο κοίνου, id est a communi, ut nobis plena possit constare sententia; maxime quando et in hac similitudine desinit psalmus. Dicitur itaque fecisse mirabilia magna solus, quasi non per angelos et per apostolos servos suos diversarum virtutum signa monstraverit. Sed hic memoratur fecisse solus, ubi Verbo suo conditiones rerum fabricasse monstratur, quando et ipsa ministeria cum creasse non dubium est. Sic enim sentiendum sequentia declarant.