Latin
Part 3, Psalm 135
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Qui firmavit terram super aquas, quoniam in saeculum misericordia ejus. Postquam de coelis dixit, consequens fuit ut de terra quoque loqueretur; nam et hanc fecit in intellectu. Ipse est enim intellectus qui cuncta complexus est, et per potentiam suae dispositionis implevit. Sed perquiramus cur hic dixerit, terram positam super aquas, cum dicat Job: Qui suspendit terram in nihilo (Job XXVI, 7). Et alibi: Qui suspendit tribus digitis molem terrae, quod nomen est ei (Isai. XL, 12)? Sed neutrum sibi noscitur esse contrarium, quoniam terram dicere potuit super aquas esse, etiam cum mullo spatio distare videretur; sic enim et coelum dicimus supra nos, dum tamen aeris magna spatia interesse noscantur. Sive (ut aliis videtur) super aquam, juxta aquam intelligendum est; nam hodieque dicimus civitatem super mare positam, cum non in mari, sed juxta mare sit constituta. Vel certe spiritualiter accipiendum est, quia super aquam sacri baptismatis terra nostra, id est corpus reficitur, dum religionis stabilitate formatur.