Latin
Part 3, Psalm 137
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.37.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Et cantent in canticis Domino, quoniam magna est gloria Domini. Cantica Domini sunt quae superius dixit, misericordia et veritas, sicut et alibi ait: Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10). Ipsa ergo cantica reges praecipit cantare corporum suorum, qui pompas saeculi respuentes, ad misericordiam Domini toto se desiderio contulerunt. Subjungit, quoniam magna est gloria Domini. Gloria quippe Domini est, ut saeculum respuentes, ejus laudes cantare non desinant, qui primi hominis invia deserentes, ad salutares se regulas transtulerunt.