Latin
Part 3, Psalm 137
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.37.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Superioris dicti cura secula est. Dicit enim, cum sit Dominus excelsus, humilia respicit: ne quis subjectorum putaret non se ab excelso Domino respici, cum se cognosceret magna devotione prosterni. Non est enim similis humanae conditioni divina potentia. Hic despicitur humiliatus prostratus, quoniam spatio longo dividitur, Domino autem vicinior efficitur magnis nisibus inclinatus. Et ut hanc humilitatem in conspectu ejus pretiosam esse sentires, sequitur, et alta a longe cognoscit. Alta superba significat, quae ideo a longe cognoscit, quoniam ejus gratiae minime proximantur. Et ut terreret superbos, posuit, cognoscit, ne putarent dementes incognitum esse Deo quod malignis cogitationibus operantur. Quod argumentum dicitur ex contrario pulcherrima diversitate collectum. Proximantur enim illi humiles, et fiunt superbi omnino longinqui.