Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Ista est illa quae praemissa est de Domini resurrectione confessio. Nam dum omnes apostoli Christi fuissent morte confusi, exspectabant utique donec gloriam promissae resurrectionis agnoscerent, et omnium se trepidantium corda firmarent. Sed intuere quod dictum est, donec retribuas: quia resurgentis gloria retributio fuit, utique beatissimae passionis. De qua retributione dicit Apostolus: Propter hoc exaltavit illum Deus, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9, 10). Nam quod ait, donec, triduani diei tempus ostendit, quando justorum devotio ejus resurrectione laetata est. Quod certe singulariter a parte humanitatis assumptae constat Christo Domino contributum, cujus resurrectio justorum corda firmavit. Nunc consideremus Domini nostri, si possimus, aliqua speculatione clementiam, quae nos et ab hoste redemit, et ne iterum captivemur, docere non desinit. Ecce regulam suam quotidie nostram facit esse medicinam, quando se propterea humiliare dignatus est, ne diabolicus ille superbiae spiritus ullatenus appetatur. Illic enim ruina, hic semper ascensus est: inde mori provenit, hinc aeterna vita succedit. Rogemus ergo omnipotentem Filium, ut qui orandi salutare praestitit exemplum, donet nobis propitius sanctissimae hujus imitationis effectum.