Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Hic carcerem duplici modo majores intelligere voluerunt: aut saeculi istius poenales angustias, quas patimur in isto corpore constituti; aut magis custodias inferni, quas evadere non licet rege humanitatis infirmae. Sed melius si hoc loco referatur ad inferos propter resurrectionis spem, quam frequenti supplicatione provenire deprecatur, sicut in alio psalmo petit: Non urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Carcer enim dictus est, quasi arcer, quod a se arceat exire conclusos. Sed cur se de isto carcere liberare desideret, causa subsequitur: ad confitendum nomini tuo. Tunc enim a cunctis fidelibus Patri confessio laudis exhibita est, quando eum resurrectionis miraculo de inferni carcere constat eductum. Nam et ipsum educ significat a parte qua mortuus est, de imis penetralibus ad superna translatum.