Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueos mihi. Diabolus (sicut saepe dictum est) juxta viam abscondit laqueum, ut eos decipiat qui rectas semitas declinare praesumpserint. Sed quia Dominus Christus nunquam a sua sanctitate discessit, necesse erat ut in ipsa via rectitudinis suae tentationes pateretur invalidas, a qua minime probabatur exire. Tangit enim, quando illi a diabolo mundi regna monstrata sunt, quando ejus tentabatur esuries, et caetera quae diabolica fraus, et malorum hominum praesumpsit iniquitas. Necesse enim erat Christum Dominum taliter loqui, ut assumendae carnis jam tunc veritas panderetur.