Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Cum dicit: Considerabam ad dexteram, illud tempus intelligit quando ibat ad crucem: quia nullum illic fidelium potuit intueri. Ideo enim non sunt visi ad dexteram stare, quia carnali trepidatione dispersi sunt, sicut scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7). Sequitur, et non erat qui cognosceret me; qui cognosceret illam scilicet in ipso deitatem, quae haec omnia in assumpta carne voluntarie sustinebat, quae dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Nam si in illa perturbatione Christum Dominum cognovissent, utique poterant et ad dexteram videri. Addidit, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Periisse fugam dicit, cum se impiorum manibus permisit occidi. Nam ubi fuga perit, mortis periculum nullatenus evitatur. Nemo autem requisivit animam ejus, dum ei nulla consolatio praeberetur; sed solus ad passionem relictus est, qui erat pro omnium salute moriturus. Ita sub ista brevi ac subtilissima significatione verborum traditionis ipsius ordo narratus est.