Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Intende in orationem meam, quia humiliatus sum nimis. Merito dicit: Humiliatus sum nimis, qui, sicut ait Apostolus, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 7). Ad hoc certe amplius humiliatus est, qui obediens factus est usque ad mortem, mortem autem crucis. Nam si illud deitatis suae culmen mirabile non inclinasset sumpti corporis veritate, quemadmodum pro salute omnium crucifigi potuerat, qui coelum terramque admirandis virtutibus administrat?