Latin
Part 3, Psalm 141
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.41.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me. Cum dicit, Libera me, non infirmitas propriae deitatis ostenditur, sed charitas paterna monstratur; nam cum haberet potestatem (sicut ipse dicit) ponendi animam suam, et iterum sumendi eam(Joan. X, 18), tamen ad informationem nostram, reverentiam dilecti ac bene complaciti Filii tenens, honorem Paternae majestatis congruenter exhibuit. Dicit enim in Evangelio: Pater, clarifica me (Joan. XVII, 5). Clamat etiam de cruce: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? ut humilitatem carnis evidenter ostenderet, quatenus Manichaei nefanda dogmata confutaret. Orat ergo ut a persequentibus Judaeis divina virtute liberetur, qui usque adeo corporaliter facti fuerant fortiores, ut et manus injicerent, et de ejus morte gauderent. Sed haec omnia miserrimi hominum tentaverunt, quia in eo non intuebantur Divinitatis virtutem, sed speciem corporalem; de quibus dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8).