Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi. Venit ad ordinem secundum, in quo se post liberationem spiritualium nequitiarum et immanium populorum, per novum canticum propheta gratias agere Domino pollicetur: ubi est novi hominis institutio et legis veteris plenitudo. Novum vero canticum est de quo in alio psalmo dictum est: Cantate Domino canticum novum (Psal. XCVII, 1). Et ut ipsam ostenderet novitatem, subjecit, cantate Domino, omnis terra. Novum enim merito dicitur, quia dum non sit a Judaeis receptus, quibus promissus fuerat ut veniret, transivit ad gentes. Novum est etiam, quod nos corpore et sanguine suo saginare dignatur. Novum quod per aquam regenerationis absolvit, et bis similia, quae per adventum Domini nova institutione patuerunt. Sequitur, in psalterio decem chordarum psallam tibi. Psalterium decem chordarum est Decalogus, qui datus est tribubus Hebraeorum. Et ut ambo Testamenta unum habere manifestaret auctorem, in utrisque se Christo Domino psallere compromisit.