Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Qui das salutem regibus, qui liberas [mss. A., B. ,F. ,redemisti] David servum tuum de gladio maligno. Reges, homines justos significat et veraces qui regunt, ut diximus, adjutorio Domini corpora sua. Istis ergo regibus Dominus dat salutem, cum eos a vitiis carnalibus liberos facit; de quibus in Sapientia dicitur: Dat regnum regibus (Sap. IX, 7). Liberas David, ad pugnam respicit Goliae; ut qui liberatus fuerat corporaliter, spiritualiter victor esset immanium quoque viliorum. De gladio maligno, diaboli significat potestatem. Quia et Domini gladius legitur; sed illum benignum esse non dubium est, sicut dicit in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Quapropter malignus est gladius diaboli, quia dividit a bonis; benignus est autem gladius Domini, quoniam separat a malis.