Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Promptuaria quae cellaria vulgus appellat, haereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque repositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eraclat ones pessimae exaltationis [Leg. exhalationis] emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum. nequitias transferuntur. Cum inde quoque fuerint (Domino juvante) superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi, instabiles, quia radicem nequeunt habere veritatis. Sic merito asperis odoribus comparata sunt, quae simplicium corda fetido sermone decipiunt.