Latin
Part 3, Psalm 143
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis. Hoc magis ad litteram congruenter accipi-' mus; quia propositum prophetae esi tales ostendere, caduca tantum et temporalia possidere. Ili fetosum videntur habere peculium, dum ipsi fide steriles esse doceantur. Abundans quippe dictus est, ab unda quasi redundans. Ipsa quoque pecora, quae habere cernuntur, non dixit eos in ingressibus, sed in egressibus possidere, quia totum ab eis egreditur, quando ipsi quoque perituri esse monstrantur.