Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. LAMED. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Sextus locus qui esi a virtutibus intro tur. Hoc est enim quod in secunda parte dixit: Virtutem terribilium tuorum. Sanctis enim praedicantibus [ed. praedicatoribus] nota facta est potentia Domini et gloria regni ejus, ne ignorata minus forsitan quaereretur. Nota quoque facta est potentia ejus, cum Petrus et Joannes ex utero matris claudum ambulare fecerunt, dicentes: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Act. III, 12)? Et paulo post dicunt: Quod in nomine Jesu Christi salvus sit factus. Nota etiam facta est potentia Domini, quando diversas virtutes apostoli invocato ejus nomine perfecerunt.