Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. MEM. Regnum tuum, Domine, regnum omnium sccculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. Venit ad septimum locum, qui trabitur a magnitudine. Nam si magnum est ad tempus imperare, quanto magnificentius dominationis terminum non habere? Primum enim signum Domini de perpetuitate laudavit, postea de ipsius dominationis effectu. Sunt enim regna humana, sed non aeterna; sunt et aliorum comparatione fortia, sed non diutius dominantia; et ideo perpetuitas ista commemoratur. ne regnum tale putares, quale in mundo forsitan esse cognoscis.