Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. SADE. Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Manifestata est pars illa justitiae, quando ipsum quoque nomen cognoscimus esse memoratum. Viae Domini sunt dispositiones atque voluntates, quas, si vere intelligimus, semper justas esse sentimus. Nam cum nos verberat, aequitatem facit, quia peccatis digna restituit; et ideo dum nobis petimus parci, prius ejus justitiam confiteamur, et sic ab ipso exspectemus munera pietatis. Sanctus, et pium significat, et patientem, et bonorum omnium largitorem; quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum laude completur. Viae pertinent ad dispositiones, operatio ad effectum; sed hoc pro nostra imbecillitate dividitur. Caeterum apud illum, hoc est velle quod facere, hoc disponere quod jubere.