Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Vers. 19. RES. Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet. et salvos faciet eos. Et haec quoque probantur ad justitiam Domini pertinere. Proximus dicitur propitius, iratus vero longinquus. Nam praesentia ejus semper et ubique est, sicut et in superiori psalmo dictum est. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8), etc. Sed quoniam et illi invocant, qui sua cupiunt desideria vana compleri, additum est, in veritate, quod omnes superfluitates excluderet: quia solus veraciter invocat, quisquis ab eo petit, quae ipse magis postulanda constituit. Revera enim hunc exaudit, cui probantur profutura concedi. Nam quale est nimietatem precum exigere, quod importunum petitorem poeniteat accepisse? sicut filiis Israel contigit, quando regem sibi dari more gentium postularunt (I Reg. VIII. 5).