Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. TAU. Laudem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus iu saeculum et in saeculum saeculi. Expositis omnibus locis quae laudem Domini generare ac producere censue runt, nunc ejus repetit brevissimam conclusionem; ut quod nullis libris, nullis valet humanis viribus explicari, mirabili compendio probetur esse conclusum. Laudem Domini os suum, id est cordis arcanum promittit effari, unde se propheta noverat libenter audiri. Commonet etiam humanam carnem universam Dominum benedicere Salvatorem; quod dictum constat per figuram synecdoche, id est a parte totum. Per carnem enim significat homines, sicut idem homines significat, quando solas animas dicit, ut est illud Exodi: Omnes autem animae quae intraverunt in AEgyplum, animae septuaginta quinque (Exod. I, 5). Ipsa enim caro est quae potest Dominum digna laude benedicere. Si quam vero partem supra ista quae diximus, sive in foturis, sive in praeteritis psalmis diligens perscrutator invenerit, quae ad laudes Domini debeat applicari, ad supradictorum aliquem modum (ut tamen nos opinamur) non dubitet pertinere; nec accuset a nobis ad liquidum minime comprehensum, quod profitemur immensum. Hoc Aristoteles acer ingenio (ut arbitror) aemulatus, argumentorum saecularium loca mirabili subtilitate collegit; ut sicut universus sermo litteris, itu et illa complexione omnis humanitas prolata [mss. A., B. ,F. ,probata]sententia clauderetur. Hinc dialectici disputationes suas compendiosis collectionibus arctaverunt; hinc oratores velut quaedam flumina cucurrerunt, hinc poetae decoris floribus ambiuntur; hinc satyrici, hinc historici, hinc comici tragicique ditati sunt, ut pene ab humana lingua videatur exceptum, quod ab hac fuerit complexione divisum. Huic rei Topica nomen imposuit. Topica vero sunt argumentorum sedes, ex quibus ad faciendam fidem velut elementis quibusdam conficitur intentio disserentis. Quod legere atque tractare religio nulla condemnat, quoniam innoxie requiritur, quidquid sacris litteris non probatur adversum.