Latin
Part 3, Psalm 144
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.44.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Jam concluditur in brevitate pars illa justitiae, quia utrumque ad Domini pertinet aequitatem, ut diligentes se custodiat, et peccatores pro eorum iniquitate disperdat. Quod autem dicit, omnes peccatores esse perdendos, illos significat qui in sua obstinatione persistunt. Nam qui se ad Dominum puro corde convertunt, peccatores esse jam desinunt, sicut in alio psalmo dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI,1).