Latin
Part 3, Psalm 145
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.45.12
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Contemplationis beneficio propheta circa finem quasi saeculi constitutus, ubi jam mundi cognoscitur potius damnanda perversitas, universitatem docuit Domini laudibus occupari: ne caduca desideria quaereret, quae proxime finienda constaret. Sed cum illud tempus venturum dicitur nobis, istud nostrum sine dubio nuntiatur. In mundi enim fine sumus, quando eum non longo intervallo suscepta morte deserimus. Transeant a nobis cupiditates caducae, illecebrae saeculares abscedant, illud potius desideremus quod aeternum esse cognoscimus.