Latin
Part 3, Psalm 146
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.46.1
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Verba tituli sui subsequens textus exponit, ut peregrina locutione non egeat, quem declaratio proprii sermonis explanat; lege enim initium psalmi, et exposuisti titulum. Alleluia siquidem significat Laudate Dominum; quod sibi utrumque sic consona voce respondet, ut titulum initium putes esse psalmi; initium vero psalmi titulum rationabiliter arbitreris. Quapropter confidenter atque hilares ingrediamur hunc psalmum, cujus notitiam salutarem in ipsis quoque foribus absolute cognoscimus.