Latin
Part 3, Psalm 149
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.49.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum, et filii [mss. A., B. ,F. ,filiae] Sion exsultent super regem suum. Israel et Sion diversa quidem vocabula, sed virtus una sanctorum est; nam Israel interpretatur vir videns Deum; Sion speculatio dicitur. Quod utrumque ad beatum populum pertinere manifestum est, qui laetari et exsultare in Rege suo Christo Domino commonentur, quando ipsum viderint omnipotentem, ipsum aeterni praemii largitorem, quem hic crediderunt in sua majestate venturum. Quis enim erit illius gaudii modus conspicere illum Dominum rerum, qui hic mori creditus est pro salute cunctorum? Mensuram quidem istius laetitiae jure nescimus, sed tamen ultra omnia bona esse confidimus, quod tanta veritas pollicetur.