Latin
Part 3, Psalm 149
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.49.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. In superiori versu in Domino Christo dicit esse laetandum, nunc dicit in choro nomen Domini esse laudandum. In choro utique, qui jam nullam patitur dispersionem, nullum taedium nullum scandalum; sed meritorum probitate collectus, charissima semper unitate consistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini (Psal. CXII, 3). Chorus qui a mundi initio de numerositate gentium congregatur, et nisi in illa patria totus non potest esse collectus. Sequitur, in tympano et psalterio psallant ei. Tympanum et psalterium, probabiles hic actus esse dicimus, qui ad divina munera referuntur, qui jam in illa patria non videntur; sed tamen erunt, cum de eorum exsultatione gaudebitur. Nam quod hic contristat, ibi laetificat; quod hic conterit, ibi nos erigit, sicut legitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsarum est regnum caelorum (Matth. V, 10). Haec ergo omnia sive tympanum, sive psalterium ibi psallum Domino, quoniam hic pro ipsius nomine exercitata vel tolerata noscuntur.