Latin
Part 3, Psalm 149
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.49.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. Legitur quidem Creatori omnia opera sua in rerum conditione placuisse; sed pro rerum qualitatibus immutatis et poenitere et gaudere legitur Deus, ut est illud: Poenitet me hominem fecisse (Gen. VI, 6). Et in alio loco: Gaudebo super unum poenitentem, quum supra nonaginta novem justos, non indigentes poenitentia (Luc. XV, 7). Has enim permutationes Divinitati ex nostra infirmitate tropicis allusionibus applicamus. Dicit enim: Quia beneplacitum est Domino in populo suo, id est, quando illum fecerit perfecta suavitate gaudentem, quando angelis parem, quando revera suum, quem tanto judicaverit munere coronandum. Tunc enim erit beneplacitum, quando erit, sicut Apostolus dicit, omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Mansuetos autem significat patientes, qui in hoc mundo diversas toleravere nequitias, sed pro Dei regno fuerunt sanctissima devotione contenti. In salutem dicit, in vitam aeternam, quam illis justus Dominus in illa judicatione restituet.