Latin
Part 3, Psalm 149
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.49.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Vers. 9. Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Exponit quid ille gladius faciat bis acutus. Alligat reges terrae in compedibus, unde liberum non sit exire. Vincula quoque ferrea supra mundi nobiles ponit, ut et cum portantur sint gravia, et nexus eorum rumpere nulla virtute praevaleant. Hoc est revera canticum novum, ut illi pauperes qui in mundo fuere derisui, de principibus possint judicare terrarum. Sequitur, Ut faciant in eis judicium conscriptum, utique quod dicit Apostolus: An nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Quis possit aestimare tale miraculum? quis tantam gloriam mente complecti, ut illos superbi et iniqui peccatores judices patiantur, quos hic tanquam vilia pecora trucidandos esse putaverunt? Et ne forsitan solos apostolos judicaturos putares, quibus hoc Dominus in Evangelio compromisit, adjecit, gloria haec est omnibus sanctis ejus. Omnes enim cum Christo judicant, qui ejus regulis non repugnant: quoniam quidquid illi placitum fuerit, et ipsi pia voluntate consentiunt. Sed quamvis sanctorum potestas et gloria multiplici relatione narrata sit, nullus tamen eorum plenissime habere omnia virtutum praemia reperitur. Solus est enim Jesus Christus, de quo Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II, 9), id est substantialiter. Nam cum habeat Dominus omnia perfecte ac summe bona, dat unicuique prout vult; et ipse est omnium sanctorum (secundum Joannem) manifesta plenitudo (Joan. I, 16).