Latin
Part 3, Psalm 149
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.49.10
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Subtiliter intuendum est quemadmodum praecedens psalmus huic praesenti et in laudis officio conjunctus, et quadam distinctione divisus est. In illo enim ad praeconia Domini omnes creaturas hortatus est, hic autem distinctius propriusque significavit Israel novum canticum debere cantare, et de proprio Domino laetum fieri, qui eum fecit de gentium multitudine congregari. Commemoratur etiam potestas, quae sanctis est in illa judicatione tribuenda; ut virtus Domini in eorum gloria possit agnosci. Sic et officio laudis communis, et rerum ipsarum proprietate divisus est.