Latin
Part 3, Psalm 150
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.50.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. Diligenter inspiciendum est liber iste Psalmorum qua suavitatis gratia terminetur, et quemadmodum respiciat ad principium suum. Dicit enim propheta, receptis in illa Jerusalem sanctis suis, Dominum debere laudare; scilicet quibus ipse formam conversationis ostendit. De quo dictum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I, 1), etc. Ipsi sunt enim sancti, qui eodem largiente ejus imitatores esse meruerunt. Sed qualis veneratio sanctis debeatur, congruenter exponitur, ut non ipsi, sed Dominus debeat de eorum justificatione praedicari. Ille enim primo loco glorificari debet, qui praedicanda concedit. Justis autem habenda reverentia est, quia divina munera perceperunt. Sequitur, laudate eum in firmamento virtutis ejus. Firmitas virtutis ejus est, quia exitium pro omnium salute suscipiens, mortem ipsam cum auctore nequissimo potentiae suae virtute superavit, inferni claustra dirupit, haesitantes resurrectione sanavit, et firmiter credentes usque ad coelorum regna perduxit.