Latin
Part 3, Psalm 150
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.50.2
Unproofread scanNot analysed yet
Continentia psalmi. Psalmus iste levatus ad illam concordem sanctorum omnium unitatem, divisionem habere non debuit: quia finem totius operis perduxit ad virtutem inseparabilis Trinitatis. Deinde uno sensu omnia percurrit, ut nec personam videretur mutare nec causam. Quod schema dicitur hyrmos, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat. Brevis est, ut fastidium non haberet; musicis organis plenus, ut spiritualibus thalamis redderetur aptissimus, et in coetu supernae Jerusalem nuptiali dulcedine cantaretur. Intentio vero ejus ipsa est, ut Dominus de sanctorum congregatione laudetur, qui eos imagini suae restituens, fragilitatem fecit deponere carnis et sanguinis. Jam conformes gloriae suae in illa beatitudine collocavit, ut bonorum omnium abundantia compleantur; de quibus dicit Apostolus: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritualit ut essemus sancti et immaculati coram ipso (Ephes. I, 3, 4).