Latin
3.6.367.394 to 3.6.367.400
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.394-400
Unproofread scanNot analysed yet
A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Sed operae pretium est hunc versum paulo diligentius perscrutari; est enim astronomiae disciplinae optimus indicator. Dicendo enim quatuor cardines mundi, schemate quadranguli terrarum orbem depinxit. Hunc autem psalmum a doctissimo Patre Augustino reperi fuisse divisum; quem ita se populo commemorat explanasse, ut eum jam non adeo crederet exponendum. Hoc nos, in quantum concessum est, imitantes, universos psalmos adhibitis divisionibus credidimus partiendos: judicantes explanationibus nostris non minima praebere solatia, quod tanti Patris monstravit auctoritas.