Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum psalmus David. In hoc psalmo perquirenda novitas inesse cognoscitur, quoniam eum de quinquagesimi sexti et quinquagesimi noni partibus constat esse contextum. Sed cum ipsa verba sint posita, quae in illis ante jam dicta sunt, ad intellectum tamen alium perducuntur: quoniam mutatus titulus, qui semper continentiam psalmi indicare monstratur, aliterque partes ipsas, quam superius dictae sunt, persuadet intelligi. Canticum enim frequenter diximus ad divinarum rerum contemplationem referri; psalmum vero ad actuales operas, quae tamen divinis noscuntur convenire mandatis; quod in primo versu etiam ipse testatur: Cantabo et psalmum dicam Domino. David autem significat Regem Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Quapropter singula magna debemus intentione perquirere: quoniam psalmi in quibus ex persona sua loqui dignatur, reverentissima subtilitate profundi sunt, ut tanti secreti dignitas densiore velamine protegatur.