Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Primo ordine per id quod homo est paternae gloriae gratiam laudis exsolvens: quoniam suscipiens mirabile passionis arcanum resurrexit in gloriam sempiternam. Secundo humiliat semper humanitatem suam, ubi tamen et potentiam propriae majestatis ostendit; ut duas naturas veraciter in una Domini Christi cognoscas esse persona; non quod in duos filios dividatur Christus (sicut quorumdam sentit impietas), sed quod unus atque idem Filius Dei, nunc secundum carnem pro nobis assumptam, nunc secundum potentiam Verbi loquatur et gloriam. Discerne enim naturas tam Dei quam hominis, et omnia sine offensione transibis, sicut a Patribus sub brevitate praeceptum est: Da passiones carni, da Divinitati miracula.