Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Exsurge, gloria meo; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. Postquam se Dominus Christus secundum carnem Patri cantare dixit et psallere, nunc ait, Exsurge, gloria mea, quae per psalterium indicatur et citharam. Psalterium ad morum pertinet probitatem, cithara ad afflictionem corporis et dolorem, per haec ostendens et actus laudabiles et gloriosissimam passionem. Addidit, exsurgam diluculo. Pulcherrimus sequitur ordo dictorum; nam post significationem passionis, hoc necessarie de resurrectione Domini probatur intelligi: quia tali tempore (evangelio teste) surrexit a mortuis. Quod si hoc et de membris ejus velis accipere, etiam de quolibet fideli congruenter advertitur: quia diluculo semper exsurgit, qui piis operibus in ecclesia Dominum laudaturus assistit. Nam licet profunda nocte vigilet, nescit tenebras pati qui tanto radiatur splendore praeconii.