Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Confitebor tibi in populis. Domine; psalmum dicam tibi inter gentes. His dictis universalis significatur Ecclesia: quia (sicut saepe dictum est) primum multi de Judaeo populo crediderunt, postea intromissa est gentium plenitudo. Et vide quemadmodum singulas causas congruentia verba distinguant. Confiteri se dicit in populo Judaeorum, ubi propria voce locutus est; psallere autem in gentibus, ad quas directi apostoli mandata ejus sanctis praedicationibus impleverunt: se dicens revera psallere, quod per ministros suos cognoscitur effecisse.